- GENETHLIACUM Festum
- GENETHLIACUM Festumquotannis olim redibat, sicqueve dicebatur, quo memoria nati natalisque alicuius recolebatur. Plaut. in Persa Act. 5. sc. 1. v. 16. natalem diem vocat,—— hoc age accumbe,Nunc diem suavem meum natalem inter nos agitemus amoenum.Idem Pseud. Act. 3. sc. 1. v. 9. et Act. 4. sc. 7. v. 139. Natalitis Cic. Philippic. l. 2. Erat illud primo Principum progeniel proprium, mox aliis, eriam Philosophis, non viventibus solum, sed et fato functis, exhiberi coepit. Unde natum inter Γενέσια et Γενέθλια discrimen, de quo vide Suid. et inter sacra publica ac privata. Cunctis religio inerat maxima: constitutaeque, ne in demortuis omitteretur, usurae, ad solvenda convivia, uti liquet ex illustri plane Inscr. marmoreae tabellae Bergomi, in Aede benedicti, descripta, Grutero p. DCCLIII. Eadem festivitate munera ab amicis missa, pro cuiusque arbitrio: Im peratoribus nonnullis statutum pretium placuit. Exhibiti Ludi Theatrales, aliaque facta, de quibus latius dicemus infra, ubi de Natali Die, vide quoque supra in verbo Commendare. De Genethliaco vero carminis genere, vide Iul Scalig. Poet. l. 3. c. 101. et plura huc pertinentia, ubi de Nativitate et Natalitiis Ritibus, nec non in voce Puerperium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.